ADMEZATORES

ADMEZATORES
ADMEZATORES
in Regno Neapolitano et Sicilia, Arbitri sunt ex privatorum consensu electi, ad decidendas supremô iure quaestiones et lites, qui nullam aliam iurisdiclionem habebant, nisi quae ab eligentibus conferebatur eisdem, ut est in Constitut Friderici l. 1. Constitut. Sicular tit. 79. quos idem Imperator in pofterum fieri prohibuit. Vox ficta ex Italico Mezzo: i. e. medius, Gall. Mediateur: cuiusmodi Iudices seu Arbitros Aristoteles μέσους et μεσιδίους vocat. Eandem Μεσαζόντων apud Byzantinos fuisse dignitatem, vult Meursius in Glos. sed Car. du Fresne Μεσάζοντας, Curiae Constantinopolitanae officiales, quorum operâ Princeps utebatur in expediendis negotiis: aut certe, quibus intermediis, ad Principem patebat accessus, dictos fuisse contendit, quod apud Francos olim Referendariorum fuit munus. Colligit autem id ex Cantacuzeno l. 3. c. 15. et l. 4. c. 29. ubi vocem μεσάζειν ita sumit: ex Niceta item in Man. l. 1. c. 23. et Ducâ Hist. Byzant. c. 21. et 22. ubi Vezirios Turcicos μεσαζόντων, appellatione donat, quod nempe per eos Turcici Sultani res omnes, quâ privatas, quâ publicas conficiant. Vide Eum Glossar. et infra, voce Mediatores.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • MEDIATORES — Graecis Μεσἀζοντες, dicebantur in Aula Constantinopolit. qui rebus gerendis in Palatio praeerant, seu, quibus veluti sequestris Principes res suas peragebant, Ministri Aulae Mamertino in Panegyr. Rerum Ministri, manilio, l. 5. Meminit eorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”